- HALLA Sueviae
- HALLA Sueviaeurbec. libera ad Cockerum amnem, in conf. Duc. Wirtemberg. 8.leuc. a Nerolinga in Circ.6. a Wimpina in Ort. Inter praeruptos montes; a salinis initium et nomen adepta: Fontes enim ibi aquâ salsâ fluentes, iam Ptolemaei temporibus conspecti. Officinas salinarias habet 111. Sedes olim Nobilium fuit, qui turribus lapideis, instar castellorum, ibi exstructis, eam Sibenburgum vocaverant. Suevis adversus Francos praesidium praebuit, ludis torneamentisque nobilitata. Paaestrae locus a Caesatibus priscis datus iis; qui duello iustitiam causae suae tum demonstratum ivêre. Cuius legis Carolus Imp. auctor habetur, qui eodem loci ludos Germanis exhibuit, et duelli iudicium ad Senatum Populumque Hallensem transtulit. Hallensium vexillum in expeditionibus Imperii inter antecursores et rotarios est, rubro et flavo colore, mortis vitaequeve signo. Vide Limnaeum Enucl. l. 4 c. 26. Dividitur urbs a Cockero in duas parte,s sc. urbem et suburbium, quae ponte iunguntur. Ioh. Brentium doctorem habuit, A. C. 1530. Ab urbe hac dicti Hallenses, Germ. Heller, minutissimae monetae usualis genus, quod ibi loci primo signatum. Vide Christ. Becmann. Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. de Commerciis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.